Hľadaný výraz: Nm 15,22-31, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
22 Quod si per ignorantiam praeterieritis quidquam horum, quae locutus est Dominus ad Moysen 23 et mandavit per eum ad vos a die, qua coepit iubere et ultra ad generationes vestras, 24 si longe ab oculis congregationis, offeret congregatio vitulum de armento, holocaustum in odorem placabilem Domino et oblationem ac liba eius, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato. 25 Et expiabit sacerdos pro omni congregatione filiorum Israel, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes sacrificium ignis Domino pro se et pro peccato atque errore suo. 26 Et dimittetur universae plebi filiorum Israel et advenis, qui peregrinantur inter eos, quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam. 27 Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo. 28 Et expiabit pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino; expiabit pro ea, et dimittetur illi. 29 Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes. 30 Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille sive peregrinus, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo. 31 Verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum; idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam ”.

1

mail   print   facebook   twitter